Prooemium Principem
opificemque rerum, optimum et maximum Deum, cum pleraque omnia admiratione
dignissima ita distribuisset rebus a se procreatis ut singulis nota aliqua
praestantissimarum divinarumque laudum obveniret, illud praesertim sibi
servasse palam et in promptu est, ut voluerit unicus admodum solusque
plena et integra esse divinitate accumulatissimus. Nam cum vim astris,
nitorem caelo, orbi terrarum pulchritudinem, rationem vero atque immortalitatem
animis et huiusmodi mirifica omnia rebus singulis quasi viritim impertiens
adegisset, voluit ipse esse unus tota et integra confertus counitusque
virtute, cui penitus parem non invenias. Quae res quidem omnium esse prima
in divinitate, ni fallimur, censenda est, ut sit unice unus, unice solus. Hinc
fit ut rara omnia, quae a ceterorum similitudine segregentur, quasi divina
esse vetere hominum opinione existimentur. Namque et monstra, portenta,
ostentave et huiusmodi, quod rara evenerint, deorum religioni apud veteres
adiudicabantur. Tum et natura rerum maxima et invisa quaeque ita cum raritate
coniunxisse a vetere hominum memoria in hanc usque diem observatum est,
ut elegans grandeque nihil effingere, nisi id quoque sit rarum, novisse
videatur. Hinc fortassis illud est quod si quos praestare ingenio et prae
ceteris eo a multitudine deflectere animadvertimus, ut sint illi quidem
suo in laudis genere singulares ac perinde rari, hos divinos nuncupemus
proximeque ad deos admiratione et honoribus prosequamur natura edocti.
Qua nimirum intelligimus rara eo sapere omnia divinitatem, quo illuc tendant,
ut unica atque egregie sola a ceterorumque caetu et numero segregata habeantur. Possem
et multa repetere nullam ob gratiam habita in pretio, nisi quod unica
sint; quod, ut cetera omittam, quam multa sint apud veteres scriptores
quae probentur, si esse vulgata et trita videantur? Aut quid erit illud
quod non maxima cum voluptate admirationeque legatur, si erit eiusmodi
ut a ceteris non dico neglectum et explosum, sed parum praevisum parumque
perceptum intelligatur, ut scriptoris officium deputem nihil sibi ad scribendum
desumere quod ipsum non sit iis qui legerint incognitum atque incogitatum? Quae
cum ita sint, non me tamen fugit quam difficillimum ac prope impossibile
sit aliquid adducere in medium quod ipsum non a plerisque ex tam infinito
scriptorum numero tractatum deprehensumque exstiterit. Vetus proverbium: nihil dictum quin prius dictum. Quare sic statuo, fore
ut ex raro hominum genere putandus sit, quisquis ille fuerit, qui res
novas, inauditas et praeter omnium opinionem et spem in medium attulerit.
Proximus huic erit is, qui cognitas et communes fortassis res novo quodam
et insperato scribendi genere tractarit. Itaque sic deputo, nam si dabitur
quispiam olim qui cum legentes ad frugem vitae melioris instruat atque
instituat dictorum gravitate rerumque dignitate varia et eleganti, idemque
una risu illectet, iocis delectet, voluptate detineat (quod apud Latinos
qui adhuc fecerint nondum satis exstitere) hunc profecto inter plebeios
minime censendum esse. Cuperem
in me tantum esset ingenii, quantum in hac una re procul dubio difficili
assequenda adhibui studii et diligentiae. Nam fortassis essem assecutus
ut apertius intelligerem versari me in quodam philosophandi genere minime
aspernando; et didici quidem ipsa ex re quantum industriae debeatur ubi
te studeas esse quovis pacto dissimilem ceteris dignitate et gravitate
servata. Sin vero a te susceperis ita scribere, ut in rebus gravissimis
tractandis nusquam a risu iocoque discedas, cum insueto tum et digno et
liberali profecto, illic plus laboris et difficultatis invenies quam inexperti
opinantur. Etenim sunt qui dum huic uni, de qua loquimur, raritati intendunt,
etsi ea dicant quae admodum vulgata et plebeia sunt, eadem tamen quadam
severitatis sumpta persona ita proferunt, ut dignissimi laude habeantur. Nos
contra elaboravimus ut qui nos legant rideant, aliaque ex parte sentiant
se versari in rerum pervestigatione atque explicatione utili et minime
aspernanda. Id quantum assecuti simus tuum erit iudicium ubi nos legeris.
Quod si senseris nostra hac scribendi comitate et festivitate maximam
rerum severitatem quasi condimento aliquo redditam esse lepidiorem et
suaviorem, leges, ni fallor, maiore cum voluptate. Sed
non erit ab re instituti nostri eo rationem explicare, quo cum operis
comprehensio fiat clarior, tum me purgem cur deos introduxerim et quasi
poetarum licentia in scribenda historia abusus sim. Nam
veteres quidem scriptores ita philosophari solitos animadverti, ut deorum
nominibus eas animi vires intelligi voluerint, quibus in hanc aut in alteram
institutorum partem agamur. Ea de re Plutonem, Venerem, Martem et caecum
Cupidinem et contra Palladem, Iovem, Herculem huiusmodique deos introduxere:
quorum hi cupiditatum voluptatumque illecebras atque labem, concitatosque
impetus ac furores, hi vero mentis robur consiliique vim significant,
quibus animi aut virtute imbuuntur rationeque moderantur, aut interea
de se male merentur, prava inconsiderataque agendo et meditando. Itaque
cum sit in hominum animis perassidua difficilisque istorum concertatio,
nimirum sunt dii quales esse et Homerus et Pindarus et Sophocles et optimi
poetarum introduxere in scaenam. Sed de his alius erit tractandi locus,
si quando de sacris et diis conscribemus. Nos igitur, poetas imitati, cum de principe, qui veluti
mens et animus universum reipublicae corpus moderatur, scribere adoriremur,
deos suscepimus, quibus et cupidos et iracundos et voluptuosos, indoctos,
leves suspiciososque, contra item graves, maturos, constantes, agentes,
solertes, studiosos ac frugi notarem, quasi per ironiam, quales futuri
sint in vitae cursu et rerum successu, dum aut hanc aut alteram vitam
inierint; quid laudis aut vituperii, quid gloriae aut ignominiae, quid
firmitatis in republica aut eversionis fortunae, dignitatis maiestatisque
subsequatur; ut his quatuor libris, ni me laboris mei amor decipit, cum
nonnulla comperias quae ad optimum principem formandum spectent, tum etiam
non paucissima sese offerant quae ad dinoscendos mores pertinent eorum
qui principem sectantur: ni forte illud desit, quod assentatorem, quo
principum aulae refertae sunt, praetermiserim consulto. Nam illud quidem
veteres poetae, praesertim comici, abunde explicarunt. Tum et a me tantum
abest ut possim quae assentatoris sunt, ut interdum me redarguendum praebeam,
qui emeritas et locis debitas dignissimorum laudes omittam, ne mihi ipse
videar id genus hominum voluisse ulla ex parte imitari, quos penitus oderim:
qui error nunc mihi habetur tecum. Nam quis est qui in prooemiis scribendis
non blandiatur, non applaudere gestiat his ad quos scribat, ut fictis
etiam collaudationibus vetere et praescripta prooemiorum lege rem ornare
ad decus ducat? Ego nudum prooemium attuli, tuisque tantis tanquam maximis
ex virtutibus nullam recensui, et feci quod qui te meque norunt non vituperabunt.
Nam et tu ex te id agis ut tua sese virtus, fama et celebritate, per omnium
aures et ora mirifice efferat posteritatisque fructum accumulatissime
consequatur: ergo aliorum ope in ea re non indiges. Ego vero (quoad in
me sit) tua et dicta et facta observans et colligens malo te totis voluminibus
amplecti atque cupidis litterarum commendare, ut habeant quem egregie
imitentur, quam levi (ut ita loquar) congratulatione permulcere. Sed
de his hactenus. Ceterum cum nos per otium legeris et tibi inter legendum
res ex desiderio meo, tua pro expectatione, successerit, totiens congratulabimur
quotiens incideris ut rideas. Et utinam tam saepe eveniat ut sales et
inventorum formas admireris, quam non interraro dabitur ut rideas iocos
et comitatem quibus haec historia refertissima est. Ergo lege vel maxime
ut ipsum te recrees, proxime ut faveas et studiis et lucubrationibus nostris
volens ac lubens. Sis felix. |